Fundar 196 Resultados para: Dixi

  • Et contestatus sum eos, et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. (Liber Nehemiae 13, 21)

  • Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum. (Liber Nehemiae 13, 22)

  • Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? (Liber Iob 6, 22)

  • Putredini dixi: Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus. (Liber Iob 17, 14)

  • Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea ; (Liber Iob 31, 24)

  • et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. (Liber Iob 38, 11)

  • Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. (Liber Psalmorum 15, 2)

  • Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum. (Liber Psalmorum 29, 7)

  • Ego autem in te speravi, Domine ; dixi: Deus meus es tu ; (Liber Psalmorum 30, 15)

  • Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 30, 23)

  • Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei. (Liber Psalmorum 31, 5)

  • Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. (Liber Psalmorum 37, 17)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina