Fundar 727 Resultados para: Domine

  • Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. (Evangelium secundum Lucam 5, 8)

  • Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. (Evangelium secundum Lucam 5, 12)

  • Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico? (Evangelium secundum Lucam 6, 46)

  • Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: (Evangelium secundum Lucam 7, 6)

  • Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? (Evangelium secundum Lucam 9, 54)

  • Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. (Evangelium secundum Lucam 9, 59)

  • Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. (Evangelium secundum Lucam 9, 61)

  • Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. (Evangelium secundum Lucam 10, 17)

  • In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. (Evangelium secundum Lucam 10, 21)

  • Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)

  • Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. (Evangelium secundum Lucam 11, 1)

  • Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? (Evangelium secundum Lucam 12, 41)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina