Fundar 749 Resultados para: Dominum

  • Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. (Evangelium secundum Lucam 10, 2)

  • Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)

  • et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. (Evangelium secundum Lucam 12, 36)

  • Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. (Evangelium secundum Lucam 19, 8)

  • Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)

  • David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est? (Evangelium secundum Lucam 20, 44)

  • (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) (Evangelium secundum Ioannem 11, 2)

  • Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 2)

  • Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 13)

  • Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. (Evangelium secundum Ioannem 20, 18)

  • Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. (Evangelium secundum Ioannem 20, 25)

  • David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: (Actus Apostolorum 2, 25)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina