Fundar 322 Resultados para: Donec

  • sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. (Epistula ad Hebraeos 3, 13)

  • de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. (Epistula ad Hebraeos 10, 13)

  • Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5, 7)

  • Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: (Epistula II Petri 1, 19)

  • tamen id quod habetis, tenete donec veniam. (Apocalypsis Ioannis 2, 25)

  • Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ: et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6, 11)

  • Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 8)

  • Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)

  • et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore. (Apocalypsis Ioannis 20, 3)

  • Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima. (Apocalypsis Ioannis 20, 5)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina