Fundar 674 Resultados para: Dux
Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)
Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 9)
Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 7)
Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 7)
At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 57)
Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 2)
Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 31)
Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. (Evangelium secundum Marcum 4, 29)
Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. (Evangelium secundum Marcum 6, 17)
Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. (Evangelium secundum Marcum 8, 23)
Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. (Evangelium secundum Marcum 10, 11)
Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. (Evangelium secundum Marcum 11, 7)