Fundar 1007 Resultados para: Ecce
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. (Evangelium secundum Lucam 24, 13)
Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. (Evangelium secundum Ioannem 1, 36)
Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 47)
Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 26)
Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)
Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)
et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 26)
Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. (Evangelium secundum Ioannem 11, 3)
Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 36)
Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)
Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. (Evangelium secundum Ioannem 12, 19)