Fundar 1299 Resultados para: Ergo
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)
Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi. (Epistula I ad Corinthios 4, 16)
Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. (Epistula I ad Corinthios 6, 15)
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. (Epistula I ad Corinthios 7, 26)
Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. (Epistula I ad Corinthios 9, 18)
Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? (Epistula I ad Corinthios 10, 19)
Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. (Epistula I ad Corinthios 10, 31)
Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. (Epistula I ad Corinthios 11, 20)
Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus. (Epistula I ad Corinthios 14, 11)
Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. (Epistula I ad Corinthios 14, 15)
Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis? (Epistula I ad Corinthios 14, 23)
Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. (Epistula I ad Corinthios 14, 26)