Fundar 77 Resultados para: Esau

  • Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. (Liber Genesis 25, 25)

  • Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. (Liber Genesis 25, 27)

  • Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. (Liber Genesis 25, 28)

  • Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, (Liber Genesis 25, 29)

  • Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. (Liber Genesis 25, 33)

  • Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: (Liber Genesis 26, 34)

  • Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 27, 1)

  • dixit filio suo Jacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: (Liber Genesis 27, 6)

  • Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: (Liber Genesis 27, 11)

  • Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: (Liber Genesis 27, 15)

  • Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. (Liber Genesis 27, 19)

  • Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. (Liber Genesis 27, 21)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina