Fundar 421 Resultados para: Faciem

  • Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc. (Liber Exodus 33, 13)

  • Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet. (Liber Exodus 33, 20)

  • tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. (Liber Exodus 33, 23)

  • Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. (Liber Exodus 34, 11)

  • Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. (Liber Exodus 34, 30)

  • Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. (Liber Exodus 34, 33)

  • Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos. (Liber Exodus 34, 35)

  • Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra. (Liber Leviticus 13, 55)

  • Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, (Liber Leviticus 17, 10)

  • Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)

  • ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 5)

  • Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 6)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina