Fundar 193 Resultados para: Facies
Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum. (Liber Deuteronomii 23, 6)
Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. (Liber Deuteronomii 23, 23)
Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. (Liber Deuteronomii 24, 8)
audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi. (Liber Deuteronomii 27, 10)
Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)
Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo? (Liber Iosue 7, 9)
Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, (Liber I Samuelis 20, 14)
Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum. (Liber I Samuelis 26, 25)
Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis. (Liber II Samuelis 22, 28)
Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos. (Liber I Regum 2, 6)
tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei : deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos. (Liber I Regum 2, 9)
tu exaudies in cælo : et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam. (Liber I Regum 8, 32)