Fondare 193 Risultati per: Facies

  • Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum. (Liber Deuteronomii 23, 6)

  • Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. (Liber Deuteronomii 23, 23)

  • Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. (Liber Deuteronomii 24, 8)

  • audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi. (Liber Deuteronomii 27, 10)

  • Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)

  • Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo? (Liber Iosue 7, 9)

  • Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini: si vero mortuus fuero, (Liber I Samuelis 20, 14)

  • Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum. (Liber I Samuelis 26, 25)

  • Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis. (Liber II Samuelis 22, 28)

  • Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos. (Liber I Regum 2, 6)

  • tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei : deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos. (Liber I Regum 2, 9)

  • tu exaudies in cælo : et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam. (Liber I Regum 8, 32)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina