Fundar 889 Resultados para: Filius

  • Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. (Evangelium secundum Lucam 1, 35)

  • et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)

  • Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, (Evangelium secundum Lucam 3, 23)

  • Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. (Evangelium secundum Lucam 4, 3)

  • Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. (Evangelium secundum Lucam 4, 9)

  • Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? (Evangelium secundum Lucam 4, 22)

  • Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. (Evangelium secundum Lucam 4, 41)

  • Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)

  • Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati. (Evangelium secundum Lucam 6, 5)

  • Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. (Evangelium secundum Lucam 7, 12)

  • Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)

  • Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. (Evangelium secundum Lucam 9, 26)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina