Fundar 889 Resultados para: Filius
Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 23)
Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis? (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)
Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 31)
Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: (Evangelium secundum Ioannem 17, 1)
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 17, 12)
Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. (Evangelium secundum Ioannem 19, 26)
Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 31)
Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, (Actus Apostolorum 4, 36)
Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. (Actus Apostolorum 9, 20)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Actus Apostolorum 13, 33)
Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. (Actus Apostolorum 16, 1)
Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. (Actus Apostolorum 23, 6)