Fundar 54 Resultados para: Generationem

  • Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. (Liber Ecclesiasticus 44, 14)

  • Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem ; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi. (Liber Isaiae 13, 20)

  • Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam. (Liber Isaiae 34, 10)

  • Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram: usque in æternum possidebunt eam ; in generationem et generationem habitabunt in ea. (Liber Isaiae 34, 17)

  • De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. (Liber Isaiae 53, 8)

  • Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem: (Liber Isaiae 60, 15)

  • Et ædificabunt deserta a sæculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem. (Liber Isaiae 61, 4)

  • Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. (Liber Isaiae 66, 9)

  • Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum: quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui ; (Liber Ieremiae 7, 29)

  • Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones: et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem. (Liber Ieremiae 50, 39)

  • Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. (Lamentationes 5, 19)

  • signa ejus, quia magna sunt: et mirabilia ejus, quia fortia: et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 3, 100)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina