Fundar 118 Resultados para: Gladium
Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum: implevi Ephraim: et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Græcia: et ponam te quasi gladium fortium. (Prophetia Zachariae 9, 13)
Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 51)
Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)
Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. (Evangelium secundum Marcum 14, 47)
At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. (Evangelium secundum Lucam 22, 36)
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 10)
Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 11)
Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. (Epistula ad Romanos 13, 4)
et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), (Epistula ad Ephesios 6, 17)