Fundar 37 Resultados para: Idolis

  • Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. (Prophetia Ezechielis 36, 18)

  • Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. (Prophetia Ezechielis 36, 25)

  • neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. (Prophetia Ezechielis 37, 23)

  • De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. (Actus Apostolorum 21, 25)

  • non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. (Epistula I ad Corinthios 5, 10)

  • Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. (Epistula I ad Corinthios 5, 11)

  • An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, (Epistula I ad Corinthios 6, 9)

  • De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)

  • De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. (Epistula I ad Corinthios 8, 4)

  • Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? (Epistula I ad Corinthios 10, 19)

  • Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: (Epistula I ad Corinthios 10, 28)

  • qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina