Fundar 1558 Resultados para: Iis

  • ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. (Epistula ad Galatas 2, 6)

  • Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. (Epistula ad Galatas 4, 8)

  • Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)

  • Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. (Epistula ad Galatas 5, 24)

  • in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: (Epistula ad Ephesios 2, 3)

  • Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. (Epistula ad Ephesios 2, 17)

  • quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, (Epistula ad Ephesios 3, 5)

  • et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: (Epistula ad Philippenses 1, 28)

  • Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: (Epistula ad Colossenses 2, 1)

  • Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli. (Epistula ad Colossenses 4, 13)

  • sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 2)

  • nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 6)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina