Fundar 681 Resultados para: Illis

  • Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. (Epistula I ad Corinthios 7, 8)

  • Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 11)

  • Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: (Epistula I ad Corinthios 15, 10)

  • Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? (Epistula I ad Corinthios 15, 29)

  • in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)

  • quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)

  • qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)

  • quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, (Epistula II ad Corinthios 8, 3)

  • Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, (Epistula II ad Corinthios 8, 22)

  • Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. (Epistula ad Galatas 2, 2)

  • Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. (Epistula ad Galatas 3, 12)

  • Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. (Epistula ad Ephesios 2, 10)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina