Fundar 80 Resultados para: Ingressi

  • Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini: quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. (Liber II Paralipomenon 29, 16)

  • Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant, impleverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 17)

  • Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis, (Liber II Paralipomenon 29, 18)

  • Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israël. (Liber II Paralipomenon 31, 8)

  • quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. (Liber Thobis 3, 8)

  • Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. (Liber Thobis 7, 1)

  • Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et huic similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum, (Liber Thobis 7, 11)

  • Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam. (Liber Thobis 8, 12)

  • Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. (Liber Iudith 5, 16)

  • Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. (Liber Iudith 15, 7)

  • Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus et optima illius: et ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem. (Liber Ieremiae 2, 7)

  • A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas: ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: universæ urbes derelictæ sunt, et non habitat in eis homo. (Liber Ieremiae 4, 29)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina