Fundar 464 Resultados para: Inter
Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui. (Prophetia Malachiae 2, 14)
Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei. (Prophetia Malachiae 3, 18)
Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 11)
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: (Evangelium secundum Matthaeum 20, 26)
et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 27)
Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: (Evangelium secundum Matthaeum 21, 25)
ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 35)
inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 56)
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. (Evangelium secundum Marcum 7, 31)
Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? (Evangelium secundum Marcum 9, 15)