Fundar 87 Resultados para: Ipsorum

  • Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam. (Liber I Maccabaeorum 9, 69)

  • Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. (Liber I Maccabaeorum 11, 33)

  • Simon autem Mathathiæ filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suæ, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam. (Liber I Maccabaeorum 14, 29)

  • Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 31)

  • Et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant, in Jerusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati: (Liber I Maccabaeorum 14, 36)

  • Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. (Liber I Maccabaeorum 15, 21)

  • Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quæ fecit Cendebæus in populo ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 16, 1)

  • Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 16, 5)

  • Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt: (Liber II Maccabaeorum 8, 25)

  • Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiæ initium stillans in eos. (Liber II Maccabaeorum 8, 27)

  • Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in cælum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, hæc dicentes: (Liber II Maccabaeorum 14, 34)

  • Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. (Liber Sapientiae 4, 20)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina