Fundar 45 Resultados para: Jerosolymam
Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. (Evangelium secundum Lucam 19, 28)
Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: (Evangelium secundum Ioannem 2, 13)
Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 1)
(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) (Evangelium secundum Ioannem 11, 18)
Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)
In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, (Evangelium secundum Ioannem 12, 12)
Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. (Actus Apostolorum 1, 12)
Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. (Actus Apostolorum 8, 25)
Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, (Actus Apostolorum 11, 2)
Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. (Actus Apostolorum 13, 13)
Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. (Actus Apostolorum 15, 4)
His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. (Actus Apostolorum 19, 21)