Fundar 119 Resultados para: Jonathas
Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit. (Liber I Maccabaeorum 11, 71)
Et reversus est Jonathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt. (Liber I Maccabaeorum 11, 72)
et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 74)
Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam: (Liber I Maccabaeorum 12, 1)
et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum. (Liber I Maccabaeorum 12, 3)
Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis: (Liber I Maccabaeorum 12, 5)
Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem. (Liber I Maccabaeorum 12, 6)
Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum: (Liber I Maccabaeorum 12, 24)
Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 27)
Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis. (Liber I Maccabaeorum 12, 28)
Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia, (Liber I Maccabaeorum 12, 29)
et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum. (Liber I Maccabaeorum 12, 30)