Fundar 76 Resultados para: Josaphat

  • Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël. (Liber II Paralipomenon 17, 1)

  • Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, (Liber II Paralipomenon 17, 3)

  • Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat: factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria. (Liber II Paralipomenon 17, 5)

  • Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat. (Liber II Paralipomenon 17, 10)

  • Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem. (Liber II Paralipomenon 17, 11)

  • Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas. (Liber II Paralipomenon 17, 12)

  • Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab. (Liber II Paralipomenon 18, 1)

  • Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello. (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • Dixitque Josaphat ad regem Israël: Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini. (Liber II Paralipomenon 18, 4)

  • Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus? (Liber II Paralipomenon 18, 6)

  • Et ait rex Israël ad Josaphat: Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo. (Liber II Paralipomenon 18, 7)

  • Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis. (Liber II Paralipomenon 18, 9)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina