Fundar 178 Resultados para: Josue
prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. (Liber Numeri 26, 65)
Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. (Liber Numeri 27, 18)
Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. (Liber Numeri 27, 22)
præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam. (Liber Numeri 32, 12)
Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos: (Liber Numeri 32, 28)
Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, (Liber Numeri 34, 17)
sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli. (Liber Deuteronomii 1, 38)
Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens: Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es. (Liber Deuteronomii 3, 21)
Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. (Liber Deuteronomii 3, 28)
Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus. (Liber Deuteronomii 31, 3)
Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. (Liber Deuteronomii 31, 7)
Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii: (Liber Deuteronomii 31, 14)