Fundar 25 Resultados para: Jumentorum

  • Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 9)

  • Apothecas quoque frumenti, vini, et olei, et præsepia omnium jumentorum, caulasque pecorum, (Liber II Paralipomenon 32, 28)

  • Novit justus jumentorum suorum animas ; viscera autem impiorum crudelia. (Liber Proverbiorum 12, 10)

  • Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et æqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius: cuncta subjacent vanitati, (Liber Ecclesiastes 3, 19)

  • Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? (Liber Ecclesiastes 3, 21)

  • Onus jumentorum austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera et regulus volans ; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit. (Liber Isaiae 30, 6)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominum et semine jumentorum. (Liber Ieremiae 31, 27)

  • Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in prædam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 32)

  • Et perdam omnia jumenta ejus, quæ erant super aquas plurimas: et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas. (Prophetia Ezechielis 32, 13)

  • et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus. (Prophetia Zachariae 2, 4)

  • Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat: neque introëunti, neque exeunti erat pax præ tribulatione: et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. (Prophetia Zachariae 8, 10)

  • Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quæ fuerint in castris illis, sicut ruina hæc. (Prophetia Zachariae 14, 15)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina