Fundar 191 Resultados para: Legem

  • et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, (Epistula ad Romanos 2, 18)

  • Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)

  • et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? (Epistula ad Romanos 2, 27)

  • quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)

  • Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)

  • Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. (Epistula ad Romanos 3, 31)

  • Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei. (Epistula ad Romanos 4, 13)

  • Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. (Epistula ad Romanos 5, 13)

  • An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? (Epistula ad Romanos 7, 1)

  • Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. (Epistula ad Romanos 7, 5)

  • Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. (Epistula ad Romanos 7, 7)

  • Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: (Epistula ad Romanos 7, 21)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina