Fundar 81 Resultados para: Loqui

  • Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. (Liber Ieremiae 1, 6)

  • Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ; ut inique agerent laboraverunt. (Liber Ieremiae 9, 5)

  • Nam lingua ipsorum polita a fabro ; ipsa etiam inaurata et inargentata: falsa sunt, et non possunt loqui. (Liber Baruch 6, 7)

  • Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui: (Liber Baruch 6, 40)

  • Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)

  • Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 7)

  • Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)

  • Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 46)

  • Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 34)

  • et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. (Evangelium secundum Marcum 7, 37)

  • Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: (Evangelium secundum Marcum 9, 38)

  • Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. (Evangelium secundum Marcum 12, 1)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina