Fundar 55 Resultados para: Loquitur

  • Non dicatis: Conjuratio ; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. (Liber Isaiae 8, 12)

  • Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum. (Liber Isaiae 33, 15)

  • Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur ; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. (Liber Ieremiae 8, 6)

  • Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. (Liber Ieremiae 9, 8)

  • Et dixi: A, a, a, Domine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parabolas loquitur iste? (Prophetia Ezechielis 20, 49)

  • Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. (Prophetia Michaeae 6, 1)

  • non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)

  • Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)

  • Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Evangelium secundum Marcum 2, 7)

  • Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Evangelium secundum Lucam 5, 21)

  • Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)

  • Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 31)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina