Fundar 49 Resultados para: Madian
Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit. (Liber Iudicum 8, 28)
et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, (Liber Iudicum 9, 17)
Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti : qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. (Liber I Regum 11, 18)
Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. (Liber I Paralipomenon 1, 32)
Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. (Liber I Paralipomenon 1, 33)
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)
Abduxitque omnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii. (Liber Iudith 2, 16)
Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson. (Liber Psalmorum 82, 10)
Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. (Liber Isaiae 9, 4)
Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti. (Liber Isaiae 10, 26)
Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha ; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. (Liber Isaiae 60, 6)
Pro iniquitate vidi tentoria Æthiopiæ ; turbabuntur pelles terræ Madian. (Prophetia Habacuc 3, 7)