Fundar 89 Resultados para: Magnum Commission

  • Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli. (Prophetia Danielis 8, 8)

  • Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Jerusalem. (Prophetia Danielis 9, 12)

  • Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris. (Prophetia Danielis 10, 4)

  • Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. (Prophetia Ionae 1, 4)

  • In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens: (Prophetia Aggaei 1, 1)

  • Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens: (Prophetia Aggaei 2, 3)

  • Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)

  • Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 11)

  • Magister, quod est mandatum magnum in lege? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 36)

  • et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 60)

  • Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: (Evangelium secundum Lucam 2, 10)

  • Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. (Evangelium secundum Lucam 5, 29)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina