Fundar 343 Resultados para: Manum

  • Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio. (Liber Ieremiae 20, 4)

  • Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem? (Liber Ieremiae 30, 6)

  • non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti, pactum quod irritum fecerunt: et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 31, 32)

  • In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 33, 13)

  • Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. (Liber Ieremiae 48, 26)

  • Clamate adversus eam, ubique dedit manum: ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. (Liber Ieremiae 50, 15)

  • Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram: et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis: (Liber Ieremiae 51, 25)

  • Jod. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. (Lamentationes 1, 10)

  • Heth. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. (Lamentationes 2, 8)

  • Aleph. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. (Lamentationes 3, 3)

  • Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. (Lamentationes 5, 6)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël: quia gladio, fame et peste ruituri sunt. (Prophetia Ezechielis 6, 11)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina