Fundar 90 Resultados para: Mater
Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam. (Liber I Paralipomenon 2, 26)
Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore. (Liber I Paralipomenon 4, 9)
Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim ejus impulit eum ut impie ageret. (Liber II Paralipomenon 22, 3)
siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. (Liber II Paralipomenon 22, 10)
Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. (Liber Thobis 5, 23)
Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit. (Liber Thobis 5, 28)
Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu, heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ? (Liber Thobis 10, 4)
Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis. (Liber Thobis 10, 9)
Putredini dixi: Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus. (Liber Iob 17, 14)
Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem assumpsit me. (Liber Psalmorum 26, 10)
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. (Liber Psalmorum 50, 7)
Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: (Liber II Maccabaeorum 7, 20)