Fundar 1481 Resultados para: Mea
Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. (Liber Leviticus 19, 19)
Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 30)
Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 37)
Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)
ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 5)
Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 6)
Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)
Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. (Liber Leviticus 20, 22)
Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 22, 9)
Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 31)
Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)
Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)