pronađen 1481 Rezultati za: Mea

  • Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. (Liber Leviticus 19, 19)

  • Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 30)

  • Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 37)

  • Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)

  • ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 5)

  • Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 6)

  • Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)

  • Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. (Liber Leviticus 20, 22)

  • Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 22, 9)

  • Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 31)

  • Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)

  • Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina