Fundar 142 Resultados para: Mensis

  • Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. (Liber Exodus 34, 18)

  • Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, (Liber Exodus 40, 2)

  • Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. (Liber Exodus 40, 15)

  • Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos. (Liber Leviticus 16, 29)

  • Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: (Liber Leviticus 23, 5)

  • et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. (Liber Leviticus 23, 6)

  • Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: (Liber Leviticus 23, 24)

  • Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. (Liber Leviticus 23, 27)

  • Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra. (Liber Leviticus 23, 32)

  • Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. (Liber Leviticus 23, 34)

  • A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. (Liber Leviticus 23, 39)

  • et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. (Liber Leviticus 25, 9)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina