Fundar 450 Resultados para: Misit
Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. (Actus Apostolorum 12, 11)
Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. (Actus Apostolorum 16, 24)
Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. (Actus Apostolorum 27, 14)
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)
At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, (Epistula ad Galatas 4, 4)
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. (Epistula ad Galatas 4, 6)
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)
In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. (Epistula I Ioannis 4, 10)
Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. (Epistula I Ioannis 4, 14)
Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram: et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terræmotus magnus. (Apocalypsis Ioannis 8, 5)
et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. (Apocalypsis Ioannis 12, 4)
Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. (Apocalypsis Ioannis 12, 15)