Fundar 95 Resultados para: Mortis
Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. (Liber Proverbiorum 16, 14)
Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. (Liber Proverbiorum 21, 6)
Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 2)
Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. (Liber Ecclesiastes 8, 8)
Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. (Liber Sapientiae 3, 1)
Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. (Liber Sapientiae 16, 13)
Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles: nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. (Liber Sapientiae 18, 12)
Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis. (Liber Sapientiae 18, 18)
Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. (Liber Sapientiae 18, 20)
Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis. (Liber Ecclesiasticus 9, 18)
Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis. (Liber Ecclesiasticus 9, 20)
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio: (Liber Ecclesiasticus 40, 4)