Fundar 46 Resultados para: Mortuum

  • Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitæ, ut possideret eam. (Liber I Regum 21, 16)

  • Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus. (Liber II Regum 8, 5)

  • Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11, 1)

  • Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terræ Joachaz filium Josiæ: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo. (Liber II Regum 23, 30)

  • Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est. (Liber I Paralipomenon 10, 5)

  • Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. (Liber Sapientiae 13, 18)

  • Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)

  • Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus: et supra fatuum plora, defecit enim sensus. (Liber Ecclesiasticus 22, 10)

  • Modicum plora super mortuum, quoniam requievit: (Liber Ecclesiasticus 22, 11)

  • Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. (Liber Ecclesiasticus 38, 16)

  • qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei: (Liber Ecclesiasticus 48, 5)

  • nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus. (Liber Ecclesiasticus 48, 14)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina