Fundar 958 Resultados para: Omnia
Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. (Epistula I ad Corinthios 11, 12)
et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 12, 6)
Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? (Epistula I ad Corinthios 12, 19)
Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 26)
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 2)
omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. (Epistula I ad Corinthios 13, 7)
Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. (Epistula I ad Corinthios 14, 26)
Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant. (Epistula I ad Corinthios 14, 40)
Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: (Epistula I ad Corinthios 15, 26)
Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. (Epistula I ad Corinthios 15, 27)