Fundar 111 Resultados para: Operibus

  • quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. (Epistula ad Romanos 3, 20)

  • Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. (Epistula ad Romanos 3, 28)

  • Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)

  • Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: (Epistula ad Romanos 4, 6)

  • non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, (Epistula ad Romanos 9, 12)

  • Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, (Epistula ad Romanos 9, 32)

  • Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. (Epistula ad Romanos 11, 6)

  • Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 2)

  • Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 5)

  • Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. (Epistula ad Galatas 3, 10)

  • non ex operibus, ut ne quis glorietur. (Epistula ad Ephesios 2, 9)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina