Fundar 10 Resultados para: Pacifici
Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)
Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. (Liber Genesis 42, 11)
Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, (Liber Genesis 42, 19)
Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. (Liber Genesis 42, 31)
Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, (Liber Genesis 42, 33)
Sponsa. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. (Canticum Canticorum 8, 12)
Multi pacifici sint tibi: et consiliarius sit tibi unus de mille. (Liber Ecclesiasticus 6, 6)
Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo. (Liber Ieremiae 20, 10)
ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsæ dicent: Seduxerunt te, et prævaluerunt adversum te, viri pacifici tui: demerserunt in cœno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te. (Liber Ieremiae 38, 22)
Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 9)