Fundar 12 Resultados para: Paries

  • Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. (Liber Genesis 3, 16)

  • Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. (Liber Genesis 16, 11)

  • Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium. (Liber Iudicum 13, 3)

  • quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum. (Liber Iudicum 13, 5)

  • sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ. (Liber Iudicum 13, 7)

  • At ille dixit eis: Præcipitate eam deorsum: et præcipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulæ conculcaverunt eam. (Liber II Regum 9, 33)

  • Siquidem ecce cecidit paries: numquid non dicetur vobis: Ubi est litura quam linistis? (Prophetia Ezechielis 13, 12)

  • Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento: dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum: (Prophetia Ezechielis 13, 15)

  • Et ædificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem ædificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo ejus nonaginta cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 12)

  • Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola: et culinæ fabricatæ erant subter porticus per gyrum. (Prophetia Ezechielis 46, 23)

  • Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: (Evangelium secundum Lucam 1, 31)

  • Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? (Actus Apostolorum 23, 3)


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina