Fundar 111 Resultados para: Patre
De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. (Liber Ecclesiasticus 41, 10)
Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: (Liber Ecclesiasticus 41, 21)
Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. (Liber Ieremiae 16, 7)
Quia hæc dicit Dominus ad Sellum, filium Josiæ, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto: Non revertetur huc amplius, (Liber Ieremiae 22, 11)
Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. (Lamentationes 5, 3)
Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 22)
Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)
Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 22)
Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 29)
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 32)
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 33)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)