Fundar 17 Resultados para: Pullum
dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. (Evangelium secundum Lucam 19, 30)
Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. (Evangelium secundum Lucam 19, 32)
Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? (Evangelium secundum Lucam 19, 33)
Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. (Evangelium secundum Lucam 19, 35)
Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)