Fundar 152 Resultados para: Quadraginta

  • Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum, (Liber Iosue 14, 10)

  • Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo (Liber Iosue 21, 39)

  • Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez. (Liber Iudicum 3, 11)

  • Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël. (Liber Iudicum 5, 8)

  • Quievitque terra per quadraginta annos. (Liber Iudicum 5, 32)

  • Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit. (Liber Iudicum 8, 28)

  • interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. (Liber Iudicum 12, 6)

  • qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis: (Liber Iudicum 12, 14)

  • Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. (Liber Iudicum 13, 1)

  • Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus: et ipse judicavit Israël quadraginta annis. (Liber I Samuelis 4, 18)

  • Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus. (Liber I Samuelis 17, 16)

  • Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina