Fundar 176 Resultados para: Quidam
Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Judæorum appellabatur. (Liber II Maccabaeorum 14, 37)
Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ; (Liber Sapientiae 11, 16)
Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos. (Liber Sapientiae 19, 14)
Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata. (Liber Ecclesiasticus 48, 18)
Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 3)
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 38)
Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 47)
Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 28)
Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 28)
Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 47)
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 57)
Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 11)