Fundar 31 Resultados para: Rachel: Lia
Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. (Liber Genesis 29, 6)
Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. (Liber Genesis 29, 9)
Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. (Liber Genesis 29, 16)
Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. (Liber Genesis 29, 17)
Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. (Liber Genesis 29, 18)
Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. (Liber Genesis 29, 20)
et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? (Liber Genesis 29, 25)
Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: (Liber Genesis 29, 28)
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. (Liber Genesis 30, 1)
Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. (Liber Genesis 30, 6)
pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. (Liber Genesis 30, 8)
Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. (Liber Genesis 30, 14)