Fundar 113 Resultados para: Sapientiam

  • Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. (Liber I Regum 10, 8)

  • Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. (Liber I Regum 10, 24)

  • Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare? (Liber II Paralipomenon 1, 10)

  • Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitæ plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem: (Liber II Paralipomenon 1, 11)

  • Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam ædificaverat, (Liber II Paralipomenon 9, 3)

  • Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam. (Liber II Paralipomenon 9, 7)

  • Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus: (Liber II Paralipomenon 9, 23)

  • Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides, ut judicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui: sed et imperitos docete libere. (Liber Esdrae 7, 25)

  • Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: (Liber Iudith 11, 18)

  • Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam. (Liber Iob 26, 3)

  • Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. (Liber Iob 32, 7)

  • Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. (Liber Iob 32, 10)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina