Fundar 368 Resultados para: Sibi

  • Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 28)

  • et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. (Epistula II ad Corinthios 5, 15)

  • Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, (Epistula II ad Corinthios 5, 18)

  • quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)

  • Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. (Epistula II ad Corinthios 10, 7)

  • Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. (Epistula ad Galatas 5, 17)

  • ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. (Epistula ad Ephesios 5, 27)

  • nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, (Epistula ad Philippenses 2, 3)

  • qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia. (Epistula ad Philippenses 3, 21)

  • Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 3, 13)

  • thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. (Epistula I ad Timotheum 6, 19)

  • Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, (Epistula II ad Timotheum 4, 3)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina